Tommaso Traetta, Documents - Documentos - Documenti
Enter  Discography Catalog Enter  Performances Catalog Enter  Printed works Catalog Enter  Manuscripts Catalog Enter  Libretti Catalog Enter  bibliography Catalog


Search:

 All  Search  Selection  Details 

Year:1741
Month:7
Day:13
Title:Napoli, Registrum ordinandorum
Document:Joannes Barba Dei et Apostolica Gratia Episcopus Butuntinus SS.mi D.ni nostri Papae Praelatus Domesticus, et Pontificio Solio Asistens. Universis, et singulis has nostras testimoniales litteras visuris notum facimus, atque testamur, quod nos hodie Festo Dom. Die vero trigesima m. Julij 1741 particularem ordinationem habentes de lecentia Ordinarij Dilectum nobis in Cristo filium Thomas Trajetta nostrae Diocesis Butintinae, et praeviis literis testimonialibus huius metropolitanae de sua vita, fama, moribus ad formam Bullae Innocentianae, quae incipit Speculatores, a die sui discessus a Butuntina Diocesi usque ad presentem diem omnia requisita habentem, idoneumque repertum prima clericali tonsura vere, et certe ad titulum sui sufficientis patrimonij in Domino promovimus et ordinavimus. In quorum fidem etc. Datum Napoli die et anno quibus supra. Joannes Januarius Basile Sec. Adest Sigillum. In Ordinatione particulari habita Neapoli ab Illustrissimi ac Reverendissimo Domino in Cappella proprii Palatii sub die 30 Juilij 1741 fuit ordinatum ad primam clericalem Tonsuram novitium Thomas Trajetti, et ad fidem. Ita est D. Joseph Martinez.
Localization: 

© Traetta.com 2007 - All rights reserved

powered in 0.00s by baseportal.com
Get your own Web Database - for FREE!